- SPHAERA
- SPHAERAAnaximandri inventum. Plin. l. 7. c. 56. Astrologiam (invenit) Atlas Libyae filius ---- Sphaeram in ca Anaximander Milesius. Quae secundum Laertium l. 2. c. 2. fuit Sphaera solida seu materilais. At Salmasius verba Plinii interpretatur fic, quod Anaximander primus intellexerit caelum esse σφαιροειδὲς, imo αὐπόχρημα σφαίραν, probatque id ex eiusdem l. 2. c. 8: ubi idem inventum ab aliis Atlanti tribui, docet. Solidam vero sphaeram plerique Veterum Archimedis inventioni adscribunt. Unde Ovid. Fastorum l. 6. v. 277.Arte Syracosiâ suspensus in aere clausoStat globus, immensi parva figura poli:Et quantum a summis, tantum secessit ab imisTerra: quod ut fiat, forma rotunda facit.Ubi globum vocat sphaeram illam ςτερεὰν sicut hodieque eam appellamus: Prolixe eam versibus describit Martianus Capella. Fuit autem illa vitrea, unde terra in medio globi librata ac suspensa facile perspici poterat: quod in ceteris solidis sphaeris, quae exalia materia concinnantur, fieri nequit. Hinc de ca Claudian. Epigr. 16. v. 1.Iuppiter in parvo cum cernerei aethera vitro etc.Sed praeter ista nec circulos illa tantum et sidera, et quidquid in caelo est, habuit imitatione expreslum, verum etiam motus ipsos caelestes, siderumque ortus et occasus, pari lege ac disciplinartpraesentavit, ut idem Epigramma Claudiani docet, v. 7.Inclusus variis famulatur spiritus astris,Et vivum certis motibus urget opus etc.Cum hodie seorsim globi terrestres siant et caelestes, uti notum. Alia a Sphaera solida illa est, quam Veteres, κρικωτην` σφαίραν, Galli absolute nunc Sphaeram vocant: Haec solos habet circulos, in quorum medio terra instar puncti ex grano aliquo rotundo effigiata cernitur. Armillarem vulgo appellant, minus apte; melius Annularem vel Circitarem dicerent; civiusmodi Sphaeras ex aere potissimum olim fieri solitas, idem Martianus praefatus docet. Ut vero ad Archimedem paucis redeam, fuerit Sphaera solida eô antiquior, et Anaximandrum aut Atlantem auctorem habuerit, eius tamen is inventor fuit, quae rationibus mechanicis cum caelo moveretur. Idem περὶ σφαίρας καὶ κυλίνδρου librum edidit, qui cum, inter reliqua eius opera, nobilissimus ac subrilissimus haberetur, monumento eius columella imposita legitur, cum Sphaera cylindrique sigura, apud Cicer. Tusculan. l. 5. c. 23. Vide Sasmas. ad Solin. p. 822. et seqq. De Sphaera vero ingeniosa Posidonii, cuius similitudine Deum Mundi Conditorem ac Rectorem esse, Lucilius apud Ciceronem probat: item de Sphaera Sacerdotum Aegyptiorum, ad unitatem Dei ac Mundi demonstrandam, efficaci, Tob. Pfannerum System. Theolog. Gentilis purior. c. 2. § 16. c. 5. §. 3. Vide quoque Cicer. de Nat. Deor. l. 2. c. 30. et Io. Seldenum de Diis Syris, c. 3. p. 68. et seqq. Nota compendiaria Sphaerae apud Veteres fuit ut videre est apud cundem Salmas. ubi supra p. 1238.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.